Psalms 59

1in finem his qui inmutabuntur in tituli inscriptione David in doctrina va 2cum succendit Syriam Mesopotamiam et Syriam Soba et convertit Ioab et percussit vallem Salinarum duodecim milia va 3Deus reppulisti nos et destruxisti nos iratus es et misertus es nobis va 4commovisti terram et turbasti eam sana contritiones eius quia commota est va 5ostendisti populo tuo dura potasti nos vino conpunctionis va 6dedisti metuentibus te significationem ut fugiant a facie arcus diapsalma ut liberentur dilecti tui va 7salvum fac dextera tua et exaudi me va 8Deus locutus est in sancto suo laetabor et partibor Sicima et convallem tabernaculorum metibor va 9meus est Galaad et meus est Manasses et Effraim fortitudo capitis mei Iuda rex meus va 10Moab olla spei meae in Idumeam extendam calciamentum meum mihi alienigenae subditi sunt va 11quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam va 12nonne tu Deus qui reppulisti nos et non egredieris Deus in virtutibus nostris va 13da nobis auxilium de tribulatione et vana salus hominis va 14in Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos

va

Copyright information for VulgJ